라틴어 문장 검색

quod ita esse etiam Sallustius comprobat et ostendit, qui ait quasi vitabundus per tramites et saltuosa loca exercitum ductare:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3412)
unde et Sallustius dixit quasi vitabundus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 34112)
At Iugurtha cognita uanitate atque imperitia legati subdole eius augere amentiam, missitare supplicantis legatos, ipse quasi vitabundus per saltuosa loca et tramites exercitum ductare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 38장1)
ac, sicuti audiri a suis aut cerni possent, monere alii, alii hortari, aut manu significare aut niti corporibus, et ea huc et illuc quasi vitabundi aut iacientes tela agitare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 60장7)
At Iugurtha, dum sustentare suos et prope iam adeptam victoriam retinere cupit, circumventus ab equitibus, dextra sinistraque omnibus occisis solus inter tela hostium vitabundus erumpit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 101장12)
latrunculis ludimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 106 11:2)
Persequi singulos longum est, quorum aut latrunculi aut pila aut excoquendi in sole corporis cura consumpsere vitam.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 74:1)
Ludebat latrunculis, cum centurio agmen periturorum trahens illum quoque excitari iuberet.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 128:1)
Praeter officium, quod incomparabiliter eminenti apostolatui tuo sine fine debetur, etsi absque intermissione solvatur, commendo supplicum baiulorum pro nova necessitudine vetustam necessitatem,1 qui in Arvernam regionem longum iter, his quippe temporibus, emensi casso labore venerunt, namque unam feminam de affectibus suis, quam forte Vargorum (hoc enim nomine indigenas latrunculos nuncupant) superventus abstraxerat, isto deductam ante aliquot annos isticque distractam cum non falso indicio comperissent, certis quidem signis sed non recentibus inquisivere vestigiis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 1:1)
Hanno ex Bruttiis profectus cum exercitu, vitabundus castra hostium consulesque, qui in Samnio erant, cum Benevento iam adpropinquaret, tria milia passuum ab ipsa urbe loco edito castra posuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 189:1)
at hercule iidem nos - monente fortuna quid, si hostem habuissemus, casurum fuisset - cum redeuntes in latrunculos Thraecas incidissemus, caesi, fugati, exuti impedimentis sumus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 576:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION